Nullus extat bombus bombans atque rebombans significatu carens. Si est bombus, est etiam bombans aliquis, et unica causa bombi bombantis, quod equidem sciam est haec: apis esse. Nunc se res sic habet, dixit. Mel cum folliculo quaerenti omnium est primum apes de adventu suo certiores non facere. Ergo si folliculum viridem habes, fortasse cogitare poterunt te partem modo arboris esse nec te animadvertent; si autem caeruleum habes cogitare poterunt te partem coeli esse, neque te animadvertent. Quaeritur: quid est veri similius? Volo, sed expecta momentum temporis. Efficaciter agendum est. Apis praesertim fallenda est regina apium. Potesne ab imo reginam ipsam videre? Apes sicut antea magna cum suspicione bombilabant. Nonnullae ex apiario egressae, reapse, nubeculam alteram stropham carminis cantatem circumvolabant et una ex illis per punctum temporis in naso nubeculae se posuit deinde autem alis se sustulit. Sed quia bracchia eius totum per tempus funiculum folliculi tenuerant, adeo riguerant, ut quotienscumque musca quaedam in rostro eius consederat eam flatu abigere cogebatur. Existimo  sed non habeo pro certo  inde urso nomen Pu inditum esse.